De pauselijke constitutie "Sollicita ac provida"
betreffende de reorganisatie van de Congregaties van het H.Officie en de Index

Tekst

[Home | Classical Page | Literatuur]


  1. Inleiding Kort overzicht van de instelling en ontwikkeling van de Index der verboden boeken. Congregaties met het onderzoek belast.
  2. 1. De Paus weet uit eigen ervaring hoe beide congregaties te werk gaan
  3. 2. Om de kritiek tegemoet te komen, worden vaste regels gegeven.
  4. 9. De clausule "Donec corrigatur" of "Donec expurgetur" schort de publicatie op de Index van een werk van een onbesproken en waardevol katholiek auteur op.
  5. 10. Een verdienstelijk en bekend katholiek auteur mag zich verdedigen.
  6. 11. De voorgaande regels gelden niet indien de auteur dit niet waard is: ketterse en amorele werken.
  7. 12. De leden van de congregaties zijn gebonden aan een strikte zwijgplicht over de werkzaamheden.
  8. 13. Kwaliteiten waaraan de Relatoren en Consultoren moeten voldoen.
  9. 14. Regels door de Relatoren (?) en Consultoren in acht te nemen.
  10. 21. Valse en veroordeelde meningen zijn nooit toelaatbaar, ook al distantieert de auteur zich er zogenaamd van.
  11. 22. Wie een opinie verdedigt, moet dat doen zonder de andersdenkenden te beledigen, ook al zijn zij verkeerd.
  12. 23. Niemand mag zijn opinie verdedigen door andere opinies verdacht te maken en die van hem als de enige ware voor te stellen.
  13. 24. Thomas van Aquino wordt als voorbeeld gesteld.
  14. 25. Deze constitutie geldt vanaf nu voor iedereen die boeken beoordeeld in deze congregaties.
  15. 26. Ongeacht om het even welke vroegere reglementen en constituties.
  16. 27. Sanctie.

Uitgave: BULLARIUM ROMANUM. BENEDICTUS XIV. [XVII.2.109-116.]

Literatuur


[Kort overzicht van de instelling en ontwikkeling van de Index der verboden boeken. Congregaties met het onderzoek belast.]

SOLLICITA AC PROVIDA Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum vigilantia in eam semper curam incubuit, ut Christifideles ab eorum Librorum lectione averteret, ex quibus incauti ac simplices detrimenti quidpiam capere possent, imbuique opinionibus ac doctrinis, quae vel morum integritati, vel Catholicae Religionis Dogmatibus adversantur.

Nam ut vetustissimum mittamus Sancti Gelasii I. Decretum, quaeque jam pridem a Gregorio IX. aliisque Pontificibus hac de re statuta fuerunt; ignorare neminem arbitramur, quae fuerint a Praedecessoribus Nostris Pio IV. Sancto Pio V. et Clemente VIII. diligentissime praestita, ut saluberrimum opus a Sacrosanctae Tridentinae Synodi Patribus susceptum, mature discussum, ac pene ad exitum perductum, de vetitae lectionis Librorum Indice conficiendo, atque vulgando, non absolverent solum atque perficerent, sed sapientissimis etiam decretis ac regulis communirent.

Quod quidem negocium Apostolica Sedes continenter urget, ac promovet; ad id deputatis duabus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Congregationibus, quibus onus inquirendi in pravos noxiosque libros impositum est, cognoscendique, quibus emendatio, et quibus proscriptio debeatur. Id muneris Congregationi quidem Romanae Universalis Inquisitionis a Paulo IV. commissum perhibent, idque adhuc ab ea exerceri pergit, ubi de Libris ad certa rerum genera pertinentibus judicandum occurrit.

Certum est autem, Sanctum Pium V. primum fuisse Congregationis Indicis Institutorem, quem subsequentes deinde Pontifices Gregorius XIII. Sixtus V. et Clemens VIII. confirmarunt, variisque privilegiis et facultatibus auxerunt : Ejusque proprium, ac fere unicum Officium est, in examen Libros vocare, de quorum proscriptione, emendatione, vel permissione capienda est deliberatio.

[Home | top]

1. [De Paus weet uit eigen ervaring hoe beide congregaties te werk gaan.]

Qua maturitate, consilio, ac prudentia in Congregatione Universalis Inquisitionis de proscribendis vel dimittendis Libris deliberetur, cum neminem latere putamus, tum Nos ipsi plane perspectum, ac diuturna experientia compertum habemus.

Nam in minoribus constituti, de Libris nonnullis in ea censuram tulimus, et Consultoris ejusdem Congregationis munero diu perfuncti sumus, postremo inter Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales cooptati, Inquisitoris Generalis locum in ea obtinuimus; ac demum ad Apostolicam Sedem, meritis licet imparibus, evecti, non modo censorum animadversiones in Libros nonnullos aliquando legere, ac ponderare, sed etiam in Congregationibus, quae singulis Feriis quintis coram Nobis habentur, Cardinalium sententias atque suffragia, antequam de iisdem Libris quid decernatur, audire et excipere consuevimus.

Haud minoris diligentiae testimonium ferre possumus, adeoque debemus, pro altera Congregatione Indicis, cui generaliter incumbit, ut supra diximus, de quorumvis Librorum proscriptione decernere. Dum enim in minoribus versaremur, cum primi, tum secundi Censoris, seu Relatoris Officium in ea Congregatione non semel obivimus; ex quo autem Supremum Pontificatum gerimus, nullius Libri proscriptionem ratum habuimus, nisi audito Congregationis Secretario, qui Libri materiem, Revisorum censuras, Cardinalium judicia et suffragia, accurate Nobis exponeret.

[Home | top]

2. [Om de kritiek tegemoet te komen, worden vaste regels gegeven.]

Sed quoniam compertum est Nobis, atque exploratum, multas Librorum proscriptiones, praesertim quorum Auctores Catholici sunt, publicis aliquando injustisque quaerelis in reprehensionem adduci, tanquam si temere ac perfunctorie in Tribunalibus Nostris ea res ageretur; operae pretium duximus, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione, certas firmasque regulas proponere, juxta quas deinceps Librorum examen judiciumque peragatur; tametsi plane affirmari posset, idipsum jampridem, vel eadem prorsus ratione, vel alia aequipollenti, constanter actum fuisse.

[Home | top]

3. [Samenstelling van de H.Congregatie van de Inquisitie = het Heilig Officie. Bevoegdheid.]

Porro Romanae Universalis Inquisitionis Congregatio ex pluribus constat Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus a Summo Pontifice delectis, quorum alii Sacrae Theologiae, alii Canonici Juris doctrina, alii Ecclesiasticarum rerum peritia, munerumque Romanae Curiae exercitatione, prudentiae demum, ac probitatis laude, conspicui habentur.

Illis adjungitur unus ex Romanae Curiae Praesulibus, quem Assessorem vocant; unus etiam ex Ordine Praedicatorum Sacrae Theologiae Magister, quem Commissarium appellant; certus praeterea Consultorum numerus, qui ex utroque Clero Saeculari ac Regulari assumuntur; alii demum praestantes doctrina Viri, qui a Congregatione jussi, de Libris censuram instaurant, iisque Qualificatorum nomen tributum est.

De variis in praefata Congregatione, iisque gravissimis rebus agitur, in primis autem de Causis Fidei, ac de Personis violatae Religionis reis. At cum Librum aliquem ad eam, tanquam proscriptione dignum, deferri contigerit; nisi ad Indicis congregationem, ut fieri plerumque solet, judicandum remittat, sed pro rerum temporumque ratione sibi de illo cognoscendum esse arbitretur; Nos, inhaerentes Decreto lato ab eadem Congregatione Feria quarta Kalendis Julii Anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, atque a Nobis confirmato Feria quinta insequente, hac ratione et methodo judicium institui mandamus.

[Home | top]

4. [Procedure door het Heilig Officie te volgen bij het beoordelen van een boek.]

Primo nimirum uni ex Qualificatoribus aut Consultoribus a Congregatione designando, Liber tradatur, quem is attento animo legat ac diligenter expendat, tum Censuram suam scripto consignet, locis indicatis et paginis, in quibus notati errores continentur.

Mox Liber cum animadversionibus Revisoris ad singulos Consultores mittatur, qui in Congregatione pro more habenda singulis Feriis secundis in Aedibus Sancti Officii, de Libro et Censura Sententiam dicant.

Ipsa deinde Censura, cum Libro, et Consultorum suffragiis, ad Cardinales transmittantur, ut hi in Congregatione, quae Feria quarta haberi solet in Fratrum Praedicatorum Coenobio Sanctae Mariae supra Minervam nuncupato, de toto re definitive pronuncient.

Post ab Assessore Sancti Officii Acta omnia ad Pontificem referantur, cujus arbitrio judicium omne absolvetur.

[Home | top]

5. [Bijzondere procedure in geval de auteur katholiek is.]

Cum autem sit veteri institutione receptum, ut Auctoris Catholici Liber non unius tantum Relatoris perspecta censura, illico proscribatur; ad normam praefati Decreti mensis Julii Anni Millesimi septingentesimi quinquagesimi, volumus eam consuetudinem omnino servari, ita ut si primus Censor Librum proscribendum esse judicet, quamvis Consultores in eamdem sententiam conveniant, nihilominus alteri Revisori ab eadem Congregatione electo Liber et Censura tradantur; suppresso primi Censoris nomine, quo alter judicium suum liberius exponat. Si autem secundus Revisor primo assentiatur, tunc utriusque animadversiones ad Cardinales mittantur, ut iis expensis de Libro decernant.

At si secundus a primo dissentiat ac Librum dimittendum existimet, tertius eligatur Censor, cui, suppresso priorum nomine, utraque censura communicetur. Hujus autem Relatio, si a priore Consultorum Sententia non abludat, Cardinalibus immediate communicetur, ut ipsi, quod opportunum fuerit, decernant. Sin minus, iterum Consultores, perspecta tertia Censura suffragium ferant; idque una cum omnibus praefatis relationibus, Cardinalibus exhibeatur, qui, re ita mature perpensa, de controversia denique pronunciare debebunt.

Quotiescumque autem Pontifex, vel ob rei, de qua in Libro agitur, gravitatem, vel quia id Auctoris merito, aliisque circumstantiis tribuendum censeat, Libri judicium coram se ipso in Congregatione Feriae quintae habendum decrevit; quod saepe a Nobis factum fuit, et quoties ita expedire judicabimus, in posterum quoque fiet; tunc satis fuerit exhibere Pontifici et Cardinalibus Libri censuras, et Consultorum suffragia, omisso examine Congregationis Feriae quartae, ejusque relatione, quam per Assessorem Pontifici faciendam diximus : Nam Cardinalium suffragiis coram ipso Pontifice ferendis, atque hujus definitiva sententia, vel alio opportuno consilio in eadem Congregatione capiendo, res absolvetur.

[Home | top]

6. [Organisatie van de H. Congregatie van de Index.]

Altera quoque Indicis Congregatio plures complectitur Cardinales ipsi a Pontifice adscriptos, iisdemque dotibus praeditos, quibus S. Officii Cardinales pollere solent; quum etiam eorum aliquos in utraque congregatione locum habere contingat.

Ex iis unus ejusdem Congregationis Praefectus existit; Assistens vero perpetuus est Magister Sacri Palatii; Secretarius autem, a prima Congregationis institutione usque in praesentem diem, ex Ordine Fratrum Praedicatorum a Summo Pontifice pro tempore eligi consuevit.

Sunt praeterea ex utroque Clero Saeculari et Regulari ejusdem Congregationis Consultores, et Relatores selecti; et quidem, ubi aliquis Librorum relationes coram Congregatione semel, bis, tertio, laudabiliter peregerit, tum ipsa Congregatio Pontificem rogare solet, ut ejus auctoritate in Consultorum numerum referatur.

[Home | top]

7. [Ontstaan van deze pauselijke constitutie. Expertise van leden van de betrokken congregatie.]

Sub ipsa Pontificatus nostri primordia, ea Nos subiit cogitatio, ut certam aliquam et immutabilem methodum pro examine judicioque Librorum in hac Indicis Congregatione servandam statueremus.

Qua de re non modo consilium exquisivimus dilecti Filii Nostri Angeli Mariae Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Quirini nuncupati ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Bibliothecarii, et dictae Congregationis Praefecti, qui pari prudentia et doctrina suum Nobis sensum scripto declaravit; verum etiam antiquiores aliquot ejusdem Congregationis Consultores coram dilecto Filio Josepho Augustino Orsi Ordinis Praedicatorum, tunc ipsius Congregationis Secretario, nunc autem Palatii Apostolici Magistro, convenire jussimus, suamque sententiam aperire, quae pariter scripto concepta, Nobis jam tunc exhibita fuit.

Cumque haec omnia diligenter apud Nos asservata fuerint, nunc demum veterem deliberationem Nostram resumentes, quemadmodum ea, quae ad Librorum examen, atque judicium in primodicta Congregatione Sancti Officii peragendum, pertinent, auctoritate Nostra constabilivimus; ita etiam ea, quae ad Congregationem Indicis, et ejusdem generis negotia apud eam tractanda facere possunt, opportunis Decretis constituere volentes, praelaudati Cardinalis Praefecti consiliis, dictorumque Consultorum votis inhaerendo, haec deinceps servanda decernimus.

[Home | top]

8. [Procedure te volgen door de H.Congregatie van de Index.]

Cum Congregatio Indicis ad Librorum censuram unice, ut dictum est, instituta, non ita crebro convocari soleat, ut altera Sancti Officii Congregatio, quae ob causarum et negotiorum multitudinem, singulis hebdomadis ter haberi consuevit; illius propterea Secretario peculiare munus et officium recipiendi Librorum denunciationes, ut fieri jam ante consuevit, committimus et demandamus.

Is autem a Libri Relatore percunctabitur diligenter, quas ob causas illum prohiberi postulet, tum Librum ipsum haud perfunctorie pervolvet, ut de propositae accusationis subsistentia cognoscat; duobus etiam in eam rem adhibitis Consultoribus, ab ipso, praevia Summi Pontificis, aut Cardinalis Praefecti, vel ejus, qui Praefecti vicos supplet, approbatione eligendis :

Quorum collato consilio, si Liber censura et nota dignus videatur, unus aliquis Relator ad ferendum de eo judicium idoneus, illius nempe facultatis, de qua in Libro agitur, peritus, eadem, quam nuper innuimus, ratione eligendus erit, qui scripto referat animadversiones suas, adnotatis paginis, quibus singula ab ipso reprehensa continentur.

Sed antequam ejus Censura ad Cardinalium Congregationem feratur, haberi volumus privatam Consultorum Congregationem, quam olim Parvam dixerunt, Nos autem Praeparatoriam vocabimus, ut Relatoris animadversionibus ad Librum collatis, de earum pondere judicium fiat. Hujusmodi Congregatio semel omnino singulis mensibus, aut etiam saepius, si opportuerit, ab ipso Congregationis Secretario convocanda erit, vel in suis cubiculis, vel opportuniore, ut ipsi videbitur, loco, intra praedicti Coenobii Aedes, ubi is commoratur.

Eique semper intererit Magister Sacri Palatii pro tempore existens, una cum sex aliis e numero consultorum, singulis vicibus, pro qualitate argumenti et materiae, de qua disputandum erit, ut supra de primis duobus consultoribus, et de Relatore constitutum est, a Secretario eligendi;

praeter Secretarium ipsum, cujus partes erunt in tabulas referre Consultorum sententias, quas deinde ad Congregationem Cardinalium mittet, cum Relatoris Censura.

In generali demum Congregatione omnia illa servari debebunt, quae superius statuta sunt pro Congregatione Sancti Officii circa Librorum examen. Ac quemadmodum ad Assessorem Sancti Officii pertinet, de actis in Congregatione Summum Pontificem certum reddere; ita ad Secretarium Congregationis Indicis spectabit, quoties haec Librum aliquem proscribendum, aut emendandum censuerit, ejusdem Pontificis assensum, praevia diligenti actorum omnium relatione, exquirere.

[Home | top]

9. [De clausule "Donec corrigatur" of "Donec expurgetur" schort de publicatie op de Index van een werk van een onbesproken en waardevol katholiek auteur op.]

Quoniam vero in Congregatione Indicis de sola Librorum prohibitione agitur, nonnulla hoc loco adjungenda adjudicavimus, eidem Congregationi potissimum usui futura, quae tamen ab altera etiam Congregatione Sancti Officii, dum in hujus quoque generis causis se immiscet, ubi similes rerum circumstantiae se offerant, aeque observanda erunt.

Quotiescumque agatur de Libro Auctoris Catholici, qui sit integrae famae, et clari nominis, vel ob alios editos Libros, vel forte ob eum ipsum, qui in examen adducitur, et hunc quidem proscribi opporteat; prae oculis habeatur usu jamdiu recepta consuetudo prohibendi Librum, adjecta clausula -Donec corrigatur, seu donec espurgetur, si locum habere possit, nec grave quidpiam obstet, quo minus in casu, de quo agitur, adhiberi valeat.

Hac autem conditione proscriptioni adjecta, non statim edatur Decretum, sed suspensa illius publicatione, res antea cum Auctore, vel quovis altero pro eo agente, et rogante, communicetur, atque ei quid delendum, mutandum, corrigendumve fuerit, indicetur.

Quod si nemo Auctoris nomine compareat, vel ipse aut alter pro eo agens, injunctam correctionem Libri detractet, congruo definito tempore Decretum edatur. Si vero idem Auctor, ejusve Procurator, Congregationis jussa fecerit, hoc est novam instituerit Libri editionem cum opportunis castigationibus, ac mutationibus; tunc supprimatur proscriptionis Decretum; nisi forte prioris editionis exemplaria magno numero distracta fuerint; tunc enim ita decretum publicandum erit, ut omnes intelligant, primae editionis exemplaria dumtaxat interdicta fore, secundae vero jam emendatae permissa.

[Home | top]

10 [Een verdienstelijk en bekend katholiek auteur mag zich verdedigen.]

Conquestos scimus aliquando nonnullos, quod Librorum judicia et proscriptiones, inauditis Auctoribus, fiant, nullo ipsis loco ad defensionem concesso.

Huic autem querelae responsum fuisse novimus, nihil opus esse Auctores in judicium vocare, ubi non quidem de eorum personis notandis, aut condemnandis agitur, sed de consulendo Fidelium indemnitati, atque avertendo ab ipsis periculo, quod nocua Librorum lectione facile incurritur; Si qua vero ignominiae labe Auctoris nomine ex eo aspergi contingat, id non directe, sed oblique ex Libri damnatione consequi. Quo sane ratione minime improbandas censemus hujusmodi Librorum prohibitiones, inauditis Auctoribus, factas; quum praesertim credendum sit, quidquid pro se ipso, aut pro doctrinae suae defensione potuisset Auctor afferre, id minime a Censoribus, atque Judicibus ignoratum, neglectumve fuisse.

Nihilo tamen minus, quod saepe alias, summa aequitatis et prudentiae ratione, ab eadem Congregatione factum fuisse constat, hoc etiam in posterum ab ea servari magnopere optamus, ut quando res sit de Auctore Catholico, aliqua nominis et meritorum fama illustri, ejusque opus, demptis demendis, in publicum prodesse posse dignoscatur, vel Auctorem ipsum suam causam tueri volentem audiat, vel unum ex Consultoribus designet, qui ex Officio Operi patrocinium, defensionemque suscipiat.

[Home | top]

11 [De voorgaande regels gelden niet indien de auteur dit niet waard is: ketterse en amorele werken.]

Quemadmodum vero, ubi de Congregatione Sancti Officii agebamus, eidem nos semper interfuturos recipimus, quotiescumque de Libro, cujus materia gravioris momenti sit, judicium agatur; quod erit Nobis facillimum, quum eadem Congregatio qualibet Feria quinta coram Nobis habeatur; sic et Indicis Congregationi praesentiam Nostram impendere parati sumus, quoties rei gravitas id promereri videbitur.

Neque enim id opus esse dicendum est, quum vel Haeretici hominis Librum denunciatur, in quo Auctor errores Catholico dogmati adversantes consulto tradit aut tuetur; vel Opus aliquod in examen adducitur, quo rectae morum regulae labefactantur, ac vitiis, et corruptelis fomenta praebentur. In his enim casibus ne illas quidem, quas supra scripsimus, accuratiores cautelas adhibere necesse erit; sed haeretico dogmate, vel pravo moris incitamento semel comperto, proscriptionis Decretum illico sanciendum erit, juxta primam, secundam, et septimam Indicis Regulas, Sacrosancti Tridentini Concilii jussu edictas, atque vulgatas.

[Home | top]

12. [De leden van de congregaties zijn gebonden aan een strikte zwijgplicht over de werkzaamheden.]

Cum in praelaudata Congregatione Sancti Officii severissimis legibus cautum sit, ne de rebus ejusdem Congregationis quisquam cum alio extra illam loquatur; Nos hanc eamdem silentii legem a Relatoribus, Consultoribus, et Cardinalibus Congregationis Indicis religiose custodiendam praecipimus.

Illius tamen Secretario potestatem facimus, ut animadversiones in Libros censurae subjectos, eorum Auctoribus, vel aliis illorum nomine agentibus et postulantibus, sub eadem decreti [= secreti] lege communicare queat; suppressis semper Denunciatoris, Censorisque nominibus.

[Home | top]

13 [Kwaliteiten waaraan de Revisoren en Consultoren moeten voldoen.]

Examinandis, corrigendisque Libris peropportunae sunt, quae decem Regulis Indicis a Patribus Tridentinae Synodi confectis, atque editis continentur.

In Instructione autem felicis recordationis Clementis Papae VIII. ejusdem Regulis adjecta, Tit. de correctione Librorum . V. Episcopis, et Inquisitoribus cura commit<ti>tur, ut ad Librorum edendorum examen spectatae pietatis et doctrinae Viros adhibeant, de quorum fide et integritate sibi polliceri queant, nihil eos gratiae daturos, nihil odio, sed omni humano affectu posthabito, Dei dumtaxat gloriam spectaturos, et fidelis populi utilitatem. His porro virtutibus animique dotibus, si non majori, at pari certe de causa, praestare oportet hujus nostrae Congregationis Revisores, et Consultores.

Cumque eos omnes, qui nunc hujusmodi munera obtinent, talos esse non ignoremus; optandum sperandumque est, non absimiles deinceps futuros, qui ad id eligentur; homines nimirum vitae integros, probatae doctrinae, maturo judicio, incorrupto affectu, ab omni partium studio, personarumque acceptione alienos; qui aequitatem, libertatemque judicandi, cum prudentiae et veritatis zelo conjungant.

Cum autem eorum numerus nunc certus et constitutus non sit; ab ejusdem Congregationis Cardinalibus consilium exspectabimus atque capiemus, num eum pro futuris temporibus definire opporteat, vel expediat : Hoc tamen jam nunc decernentes, quatenus eorum numerus definiatur, ut tam Relatores, quam Consultores, ex utroque Clero, Saeculari nempe, et Regulari, assumantur, alii quidem Theologi, alii utriusque juris periti, alii sacra et profana eruditione praestantes, ut ex eorum coetu, pro varietate Librorum, qui ad Congregationem deferuntur, idonei viri non desint ad ferendum de unoquoque judicium.

[Home | top]

14. [Regels door de Relatoren (?) en Consultoren in acht te nemen.]

Ipsos autem Regulares [?Relatores?] Consultoresque, tam nunc existentes, quam in posterum quandocumque futuros, monemus, ac vehementer hortamur, ut in examine, judicioque Librorum, sequentes Regulas diligenter inspiciant, accurateque custodiant.

[Home | top]

15. [Een boek moet niet noodzakelijk worden veroordeeld.]

I. Meminerint, non id sibi muneris onerisque impositum, ut Libri ad examinandum sibi traditi proscriptionem modis omnibus curent, atque urgeant; sed ut diligenti studio, ac sedato animo ipsum expendentes, fideles observationes suas, verasque rationes Congregationi suppeditent, ex quibus rectum judicium de illo ferre, ejusque proscriptionem, emendationem, aut dimissionem pro merito decernere valeat.

[Home | top]

16. [Competentie in de behandelde materie en de plicht niet-competentie zelf te melden.]

II. Tametsi hactenus cautum sit, cavendumque deinceps non dubitemus, ut ad referendum, et consulendum in praedicta Congregatione, ii solum admittantur, qui scientiam rerum, quas Libri delati respective continent, diuturno studio acquisitam possideant; decet enim de artibus solos artifices iudicare; nihilominus si forte eveniat, ut alicui per errorem materia aliqua discutienda commitatur, ab illius peculiaribus studiis aliena, idque a Censore aut Consultore electo, ex ipsa Libri lectione deprehendatur; noverit is, se neque apud Deum, neque apud homines culpa vacaturum, nisi quamprimum id Congregationi, aut Secretario aperiat, seque ad ferendum de hujusmodi Libro censuram minus aptum professus, alium magis idoneum ad id muneris subrogari curet : Quo tantum abest, ut existimationis suae dispendium apud Pontificem et Cardinales passurus sit, ut magnam potius probitatis, et candoris opinionem et laudem sibi sit conciliaturus.

[Home | top]

17. [Vrij zijn van vooroordelen en partijdigheid.]

III. De variis opinionibus atque sententiis in unoquoque Libro contentis, animo a praejudiciis omnibus vacuo, judicandum sibi esse sciant.

Itaque Nationis, Familiae, Scholae, instituti affectum excutiant; studia partium seponant;

Ecclesiae Sanctae dogmata, et communem Catholicorum doctrinam, quae Conciliorum Generalium Decretis, Romanorum Pontificium Constitutionibus, et Orthodoxorum Patrum atque Doctorum consensu continetur, unice prae oculis habeant;

hoc de caetero cogitantes, non paucas esse opiniones, quae uni Scholae, Instituto, aut Nationi certo certiores videntur, et nihilominus, sine ullo Fidei aut Religionis detrimento, ab aliis Catholicis viris rejiciuntur atque impugnantur, oppositaeque defenduntur, sciente ac permittente Apostolica Sede, quae unamquamque opinionem hujusmodi in suo probabilitatis gradu relinquit.

[Home | top]

18. [Op zichzelf verdachte passages moeten in hun context worden gelezen.]

IV. Hoc quoque diligenter animadvertendum monemus, haud rectum judicium de vero Auctoris sensu fieri posse, nisi omni ex parte illius liber legatur; quaeque diversis in locis posita et collocata sunt, inter se comparentur; universum praeterea Auctoris consilium et institutum attente dispiciatur; neque vero ex una vel altera propositione a suo contextu divulsa, vel seorsim ab aliis, quae in eodem Libro continentur, considerata et expensa, de eo pronunciandam esse : Saepe enim accidit, ut quod ab Auctore in aliquo Operis loco perfunctorie, aut subobscure traditum est, ita alio in loco distincte, copiose, ac dilucide explicetur, ut offusae priori sententiae tenebrae, quibus involuta, pravi sensus speciem exhibebat, penitus dispellantur, omnisque labis expers propositio dignoscatur.

[Home | top]

19. [Een katholiek en onbesproken auteur moet het voordeel van de twijfel krijgen.]

V. Quod si ambigua quaedam exciderint Auctori, qui alioquin Catholicus sit, et integra Religionis doctrinaeque fama, aequitas ipsa postulare videtur, ut ejus dicta benigne, quantum licuerit, explicata, in bonam partem accipiantur.

[Home | top]

20. [Besluit na I.-V.]

Has porro, similesque regulas, quae apud optimos Scriptores de his agentes facile occurrent, semper animo propositas habeant Censores et Consultore; quo valeant, in hoc gravissimo judicii genere, conscientiae suae, Auctorum famae, Ecclesiae bono, et Fidelium utilitati consulere. Duo autem reliqua sunt in eum finem plane opportune, quae hoc loco adjungenda omnino esse judicamus.

[Home | top]

21. [Valse en veroordeelde meningen zijn nooit toelaatbaar, ook al distantieert de auteur zich er zogezegd van.]

Prodeunt aliquando Libri, in quibus falsa et reprobata dogmata, aut sistemata, Religioni vel moribus exitiosa, tanquam aliorum inventa et cogitata, exponuntur et referuntur, absque eo quod Auctor, qui Opus suum pravis hujusmodi mercibus onerare fategit [=sategit], ea refutandi curam in se recipiat.

Putant vero, qui talia agunt, nulli sese reprehensioni aut censurae obnoxios esse, propterea quod de alienis, ut ajunt, opinionibus nihil ipsi affirment, sed historice agant. At quidquid sit de eorum animo atque consilio, deque personali in eos animadversione, de qua viderint, qui in Tribunalibus ad coercenda crimina institutis jus dicunt; dubitari certe non potest, magnam ejusmodi Libris in Christianam Rempublicam labem, ac perniciem inferri; quum incautis Lectoribus venena propinent, nullo exhibito vel parato, quo praeserventur antidoto.

Subtilissimum hoc humanae malitiae inventum, ac novum seductionis genus, quo simplicium mentes facile implicantur; quam diligentissime Revisores advertant, ac censurae subjiciant; ut, vel hujusmodi Libri, si aliqua ex ipsis capi possit utilitas, emendentur, vel in vetitorum Indicem omnino referantur.

[Home | top]

22. [Wie een opinie verdedigt, moet dat doen zonder de andersdenkenden te beledigen, ook al zijn zij verkeerd.]

In ea, quam superius laudavimus, Praedecessoris Nostri Clementis Papae VIII. Instructione, Tit. de Correctione Libror. . 2. sapientissime cautum legitur ut quae famae proximorum, et praesertim Ecclesiasticorum, et Principum, detrahunt, bonisque moribus et Christianae disciplinae sunt contraria, expungantur. Et paulo post: Facetiae etiam, aut dicteria, aut praejudicium famae, et existimationis aliorum jactata, repudientur. Utinam vero in aspectum lucemque hominum Libri ejusmodi in hac temporum licentia, et pravitate non efferrentur, in quibus dissidentes Auctores mutuis se jurgiis, conviciisque proscindunt; aliorum opiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura perstringunt, adversarios, eorumque Scholas, ac Coetus sugillant, et pro ridiculis ducunt, magno equidem bonorum scandalo, haereticorum vero contemptu, qui digladiantibus inter se Catholicis, seque mutue lacerantibus, plane triumphant.

Etsi vero fieri non posse intelligamus, ut disputationes omnes e mundo tollantur, praesertim cum Librorum numerus continenter augeatur - Faciendi enim plures Libros nullus est finis, ut est apud Ecclesiasten Cap. 12; compertum praeterea Nobis sit, magnam aliquando utilitatem ex iis capi posse : modum tamen in defendendis opinionibus, et Christianam in scribendo moderationem servari merito volumus. Non inutiliter (inquit Augustinus in Enchirid. cap. 59 prope finem) exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se credere, quod nesciunt. Qui veritatis studium, et purioris doctrinae zelum, quo suarum scriptionum mordacitatem excusent, obtendere solent, ii primum intelligant, non minorem habendam veritatis, quam Evangelicae mansuetudinis, et Christianae Charitatis rationem.

Charitas autem de corde puro, patiens est, benigna est : non irritatur, non aemulatur, non agit perperam, (utque addit idem Augustinus, Lib. contra Literas Petiliani Cap. 29. n. 31.) -Sine superbia de veritate praesumit, sine saevitia pro veritate certat - Haec magnus ille non veritatis minus, quam charitatis Doctor, et scripto et opere praemonstravit. Nam in suis adversus Manichaeos, Pelagianos, Donatistas, aliosque tam sibi, quam Ecclesiae adversantes, assiduis conflictationibus, id semper diligentissime cavit, ne quempiam eorum injuriis, aut conviciis laederet, atque exasperaret. Qui secus scribendo, vel disputando fecerit, is profecto nec veritatem sibi praecipue cordi esse, nec charitatem sectari se ostendit.

[Home | top]

23. [Niemand mag zijn opinie verdedigen door andere opinies verdacht te maken en die van hem als de enige ware voor te stellen.]

Ii quoque non satis idoneam justamque excusationem afferre videntur, qui ob singulare, quod profitentur, erga veteres Doctores studium, eam scribendi rationem licere arbitrantur; Nam si carpere novos audeant, forte ab laedendis veteribus sibi minime temperassent, si in eorum tempora incidissent, quod praeclare animadversum est ab Auctore Operis imperfecti in Matthaeum Homil. 42. Cum audieris, inquit, aliquem beatificantem antiquos Doctores : proba qualis sit circa suos Doctores : Si enim illos, cum quibus vivit, sustinet, et honorat, sine dubio illos, si cum illis vixisset, honorasset. Si autem suos contemnit, si cum illis vixisset, et illos contempsisset.

Quamobrem firmum ratumque sit omnibus, qui adversus aliorum sententias scribunt, ac disputant, id quod graviter ac sapienter a Ven. Servo Dei Praedecessore Nostro Innocentio Papa XI. praescriptum est in Decreto edito die secunda Martii Anni Millesimi sexcentesimi septuagesimi noni - Tandem, inquit, ut ab injuriosis contentionibus Doctores, seu Scholastici, aut alii quicumque in posterum abstineant, ut paciet charitati consulatur, idem Sanctissimus in virtute Sanctae Obedientiae eis praecipit, ut tum in Libris imprimendis ac manuscriptis, quam in thesibus, ac praedicationibus, caveant ab omni censura et nota, necnon a quibuscumque conviciis contra eas propositiones, quae adhuc inter Catholicos controvertuntur, donec a Sancta Sede recognitae sint, et super eis judicium proferatur -

Cohibeatur itaque ea Scriptorum licentia, qui, ut ajebat Augustinus Lib. 12 Confes. Cap. 23. num. 34. Sententiam suam amantes, non quia vera est, sed quia sua est, aliorum opiniones non modo improbant, sed illiberaliter etiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino, privatas sententias, veluti certa ac definita Ecclesiae Dogmata, a quopiam in Libris obtrudi, opposita vero erroris insimulari; quo turbae in Ecclesia excitantur, dissidia inter Doctores aut feruntur, aut foventur, et Christianae charitatis vincula persaepe obrumpuntur.

[Home | top]

24. [Thomas van Aquino wordt als voorbeeld gesteld.]

Angelicus Scholarum Princeps, Ecclesiaeque Doctor, S. Thomas Aquinas, dum tot conscripsit nunquam satis laudata volumina, varias necessario offendit Philosophorum, Theologorumque opiniones, quas veritate impellente refellere debuit. Caeteras vero tanti Doctoris laudes id mirabiliter cumulat, quod adversariorum neminem parvipendere, vellicare, aut traducere visus est, sed omnes officiose, ac perhumaniter demereri;

Nam si quid durius, ambiguum, obscurumque eorum dictis subesset, id leniter benigneque interpretando, emolliebat atque explicabat. Si autem Religionis aut Fidei causa postulabat, ut eorum sententiam exploderet, ac refutaret, tanta id praestabat modestia, ut non minorem ab iis dissentiendo, quam Catholicam veritatem asserendo, laudem mereretur. Qui tam eximio uti solent, ac gloriari Magistro (quos magno numero esse, pro singulari nostro erga ipsum cultu, studioque, gaudemus) ii sibi ad aemulandum proponant tanti Doctoris in scribendo moderationem, honestissimamque cum adversariis agendi disputandique rationem.

Ad hanc caeteri quoque sese componere studeant, qui ab ejus Schola doctrinaque recedunt. Sanctorum enim virtutes omnibus in exemplum ab Ecclesia propositae sunt : Cumque Angelicus Doctor Sanctorum Albo adscriptus sit, quamquam diversa ab eo sentire liceat, ei tamen in contrariam in agendo, ac disputando rationem inire omnino non licet. Nimium interest publicae tranquillitatis, proximorum aedificationis, et Charitatis, ut e Catholicorum scriptis absit livor, acerbitas, atque scurrilitas, a Christiana institutione ac disciplina, et ab omni honestate prorsus aliena. Quamobrem in hujusmodi Scriptorum licentiam graviter pro munere suo censuram intendant Revisores Librorum, eamque Congregationis Cardinalibus cognoscendam subjiciant, ut eam pro zelo suo ac potestate coerceant.

[Home | top]

25 [Deze constitutie geldt vanaf nu voor iedereen die boeken beoordeeld in deze congregaties.]

Quae hactenus a Nobis proposita ac constituta sunt, Praedecessorum Nostrorum Decretis plane consona, Congregationum quoque Nostrarum legibus et consuetudinibus comprobata, in Librorum examine ac judicio instituendo, Apostolica auctoritate deinceps servari decernimus; Mandantes universis et singulis, qui in praefatis Congregationibus locum obtinent, seu illis quomodolibet operam suam praestant, ut adversus praemissa sic a Nobis statuta nihil edicere, innovare, decernere, aut intentare praesumant, absque Nostra, vel Successorum Nostrorum pro tempore existentium Romanorum Pontificium expressa facultate.

[Home | top]

26 [Ongeacht om het even welke vroegere reglementen en constituties.]

Non obstantibus contrariis quibusvis etiam Apostolicis Constitutionibus, et ordinationibus, necnon earumdem Congregationum, etiam Apostolica auctoritate, seu quavis firmitate alia roboratis Decretis, usibus, stilis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

[Home | top]

27.

Nulli ergo omnino Hominum liceat paginam hanc Nostrorum Decretorum, Mandatorum, Statutorum, voluntatum ac derogationum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae Millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio, septimo Idus Julii, Pontificatus Nostri Anno Tertiodecimo.

D. Card. Passioneus

     J. Datarius

     VISA

     De Curia J C Boschi.
     J. B. Eugenius

     Loco + Plumbi

     Registrata in Secreteria Brevium.
     Publicat. die 23. ejusdem Mensis et Anni.

[Home | top]


© - 1998-2003 - johanickx@yahoo.com
Johan Ickx, Via di Tor Millina 4, I.00186, Roma.
Siteowner: Leopold Winckelmans.

Valid HTML 4.01!   WebCounter