C. Iulii Caesaris
Commentarii Rerum Gestarum
De Bello Gallico

Liber II

Home

cursief: verbetering, aanpassing, enz. van lezingen in de handschriften
[tekstgedeelte]: tekst die we in de handschriften vinden en die we volgens uitgevers mogen weglaten
<tekstgedeelte>: tekst die niet in de handschriften staat, maar door een uitgever is toegevoegd
{tekstgedeelte}: tekst die waarschijnlijk tussen de regels of in de marge stond in een (niet: het) origineel
«tekstgedeelte»: oratio obliqua

Bij elke paragraaf hebben we enkele leerrijke varianten opgenomen – één woord, een andere naamval, ... kunnen de inhoud ingrijpend beïnvloeden. Ze komen soms enkel in de manuscripten (mss.) voor, maar hebben meestal ook hun weg gevonden naar tekstuitgaven (edd.) bedoeld voor wetenschappelijk zowel als voor schoolgebruik. Het is allerminst verwonderlijk dat de (soms beduidende) verschillen tussen de tekstuitgaven sporen hebben nagelaten, in heel wat vertalingen maar ook in wetenschappelijk werk dat op de tekstedities steunt. De handschriften die ons Caesars Gallische Oorlog overleveren (de oudste dateren uit de 9de-10de eeuw) vallen uiteen in twee, duidelijk onderscheiden "klassen": α en β. Die tellen elk twee "families": resp. χ en φ, en ρ en π. Aan de oorsprong van de α-klasse ligt wat waarschijnlijk de eerste kritische editie is geweest van de tekst van Caesars Bellum Gallicum. De β-klasse heeft voor boek twee nogal eens een minder "klassiek" ogende tekst, die eenvoudiger is en soms authentieker lijkt dan de versie van de α-klasse. De geschiedenis van het Amsterdamse Caesarmanuscript, de Amstelodamensis.

 
I 1 Cum esset Caesar in Citeriore Gallia [<legionesque essent conlocatae> in hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. 2 «Coniurandi has esse causas: primum, quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; 3 deinde, quod ab nonnullis Gallis sollicitarentur,» partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; 4 ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant, vulgo regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

1. legionesque ... conlocatae: reconstructie van een lacune in de mss. – sommige edd. schrappen in hibernis, sommigen in hibernis ... demonstravimus
1. quam ... dixeramus weggelaten in enkele edd.
3. qui, ut Germanos ... noluerant, ita populi ... ferebant (in mss. van α en in alle edd.) : qui Germanos ... noluerant, ita populi ... ferebant (mss. van α) – qui Germanos ... nollent, ita populi ... ferebant (β)
4. is soms gedeeltelijk, soms helemaal weggelaten in edd.

 
II 1 His nuntiis litterisque commotus, Caesar duas legiones in Citeriore Gallia novas conscripsit et, ineunte aestate, in Ulteriorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum misit. 2 Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. 3 Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant, uti ea quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. 4 Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. 5 Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos {XII die} proficisceretur. 6 Re frumentaria provisa, castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.

1. ineunte : inita (α en in edd.)
1. ulteriorem : interiorem (α)
5. ad eos XII die proficisceretur (β – XII die in sommige edd. verplaatst voor re frumentaria of voor castra) : ad eos proficisceretur (α en in de meeste edd.).
6. provisa : comparata (α)
6. circiter XV (in alle mss.) : Rambaud verbetert tot circiter VII

 
III 1 Eo cum de improviso celeriusque omni opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andecumborium, primos civitatis, miserunt, 2 qui dicerent: «se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere; neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum omnino coniurasse, 3 paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; 4 reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant, sese cum his coniunxisse, 5 tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum iis consentirent.»

1. omni in alle mss. : omnium in vele edd.
1. Andecumborium : of Andebrogium (in mss. en in edd.) – in edd. ook Andecombogium, Antebrogium
2. Romanum omnino coniurasse : Romanum coniurasse (α)
4. qui cis Rhenum incolant : qui ripas Rheni incolunt (β)
5. unum imperium unumque magistratum : unum magistratum (β)

 
IV 1 Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: 2 «plerosque Belgas esse ortos a Germanis, Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem, ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent, expulisse, solosque esse qui, patrum nostrorum memoria, omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; 3 qua ex re fieri uti, earum rerum memoria, magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.» 4 De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod, propinquitatibus adfinitatibusque coniuncti, quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit, cognoverint. 5 «Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum; pollicitos ex eo numero electa milia LX, totiusque belli imperium sibi postulare. 6 Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere. 7 Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis earum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; 8 oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; 9 XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VIIII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; 10 Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos» (qui uno nomine Germani appellantur) «arbitrari ad XL milia».

1. ab iis : ab his (α), a his, a iis (β)
5. Bellovacos : of Bellovagos (β)
7. Diviciacum (in de edd.) : Deviciacum (α), Divitiacum (β)
9. VIIII : of VIII, VII (in mss. en in edd.)
9. Veliocasses et Viromanduos (in alle edd.): Velocasses et Veromanduos (in alle mss.)
10. Paemanos : of Caemanos (β)

 
V 1 Caesar, Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus, omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. 2 Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus, docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. 3 «Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint.» His <datis> mandatis, eum a se dimittit. 4 Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire [vidit] neque iam longe abesse, ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. 5 Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat, et post eum quae erant, tuta ab hostibus reddebat, et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. 6 In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

4. His mandatis (in alle mss.) : His datis mandatis (in edd.)
4. venire vidit neque (in alle mss.) : vidit weggelaten in vele edd.
5. erant : essent (α en in edd.)
5. possent : posset (α en in edd.)
6. relinquit : reliquit (β)
6. muniri (χ) : munire (φ en β)

 
VI 1 Ab ipsis castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. 2 Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi, circumiecta multitudine hominum totis moenibus, undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta, portas succendunt murumque subruunt. 3 Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicere[n]t, in muro consistendi potestas erat nulli. 4 Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius, Remus summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praefectus erat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit: «nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.»

1. ipsis castris : his castris (α en de edd.)
2.-3. geschrapt in sommige edd.
2. est haec: ubi ... (φ) : est. Ac ubi ... (χ) of est. At ubi ... (β) – wat een lacune doet veronderstellen vóór Ac/At.
2. portas succendunt (in alle mss.) : portas of propius succedunt (in edd.)
3. co(n)icerent : coni(e)cerunt (in mss. van φ), coiciebant (β)
4. praefectus erat (Rambaud) : praefuerat (alle mss) of praeerat (in de meeste edd.)
4. unus (in alle mss.) : unum (in alle edd.)
4. nuntium (in alle mss.) : nuntios (in vele edd.)

 
VII 1 Eo de media nocte Caesar, isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas {sagittarios et funditores} Balearesque subsidio oppidanis mittit; 2 quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. 3 Itaque, paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire poterant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt; 4 quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII in latitudinem patebant.

1. Iccio (in mss. en de edd.) : Icco of Ictio of Iaio (in mss.)
1. Numidas ... funditores : Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares (α) / Balearesque (β) — Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares of Numidas et Cretas Balearesque in de edd.
3. poterant : potuerant (α en de edd.)
4. fumo : ex fumo (β)

 
VIII 1 Caesar primo, et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis, proelio supersedere statuit; 2 cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. 3 Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant, paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in frontem leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam duxit circiter passuum CCCC, 4 et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent. 5 Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.

1. periclitabatur : sollicitationibus exquirebat (β)
3. occupare : tenere (β en in edd.)
3. in frontem : frontem (β) – in fronte (in de meeste edd.)
3. fastigatus (in alle edd.) : castigatus (in alle mss.)
3. duxit : obduxit (α en in edd.)
4. tantum (in de mss. en in edd.): tanta in sommige edd.

 
IX 1 Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. 2 Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris, Caesar suos in castra reduxit. 3 Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. 4 Ibi, vadis repertis, partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent; 5 si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.

 

 
X 1 <Caesar>, certior factus ab Titurio, omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. 2 Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi, magnum eorum numerum occiderunt. 3 Per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt, primosque qui transierant, equitatu circumventos, interfecerunt. 4 Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt, neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato, constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti; et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenire[nt], ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. 5 Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.

1. pontem (in alle mss.) : ponte (in sommige edd.)
4. concilio (in alle edd.) : consilio (in alle mss.)
4. convenirent (in alle mss.) : convenire (in vele edd.)

 
XI 1 Ea re constituta, secunda vigilia, magno cum strepitu ac tumultu castris egressi, nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. 2 Hac re statim Caesar per speculatores cognita, insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. 3 Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit eique Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. 4 Hi, novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti, magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, 5 priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore, perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. 6 Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium. Sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.

3. praemisit eique : praemisit. His (α en in edd.)
6. Sub ... destiterunt : , sub occasumque solis destiterunt (α en in edd.)

 
XII 1 Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes ex pavore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et, magno itinere [confecto], ad oppidum Noviodunum contendit. 2 Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem, paucis defendentibus, expugnare non potuit. 3 Castris munitis, vineas, aggerem, quaeque ad oppugnandum usui erant, comparare coepit. 4 Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. 5 Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti, legatos ad Caesarem de deditione mittunt, et petentibus Remis ut conservarentur, impetrant.

1. pavore : terrore (α en in edd.)
1. confecto (in alle mss.) : soms confestim , meestal weggelaten, in de edd.
1. contendit (in alle mss.) : soms pervenit of consedit in edd.
3. vineas, aggerem (enkele edd.) : vineas agere (in alle mss. en in de meeste edd.)

 
XIII 1 Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis, armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accepit exercitumque in Bellovacos duxit. 2 Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu, ex oppido egressi, manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere. 3 Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro, passis manibus suo more, pacem ab Romanis petierunt.

1. accepit : accipit (in edd.)
1. duxit (Rambaud): ducit (in alle mss. en in edd.)

 
XIV 1 Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum, dimissis Haeduorum copiis, ad eum reverterat) facit verba: 2 «Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; 3 impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem omnes redactos, indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. 4 Qui huius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. 5 Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut clementia ac mansuetudine in eos utatur. 6 Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.»

3. omnes redactos : of redactos omnes (α en in edd.)
4. huius : eius (α en in edd.)
5. ut clementia ...: ut sua clementia ... (α en in edd.)

 
XV 1 Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque omnes multitudine praestabat, DC obsides poposcit. 2 His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. 3 Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque cum quaereret, sic reperiebat: 4 «nullum esse aditum ad hos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos [eorum] virtutemque remitti existimarent; 5 esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; 6 confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.»

1. dixit et quod : dixit; quod (α en in edd.)
2. omnes : hominum (α en in edd.)
3. cum quaereret : Caesar cum quaereret (α en in edd.)
4. ad hos : ad eos (α en in edd.)
4. ad luxuriam pertinentium (β en in alle edd.) : niet in α
4. virtutemque remitti : et remitti virtutem (α en in edd.)

 
XVI 1 Cum per eorum fines triduo iter fecisset, inveniebat ex captivis eorum Sabin flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; 2 «trans id flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis» 3 (nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur); 4 «exspectari etiam ab his Atuatucorum copias atque esse in itinere; 5 mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur esse, in eum locum coniecisse quo propter paludes exercitui aditus non esset.»

1. triduo : triduum (α en in edd.)
1. captivis eorum : captivis (α en in edd.)
1. Sabin : Sabim (α en in edd.)
1. milibus : milia (α en in edd.)
2. Viromanduis : Veromanduis (α)
4. Atuatucorum : Aduatucorum (α en in edd.)
5. viderentur esse : viderentur (α en in edd.)

 
XVII 1 His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant. 2 Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures, Caesarem secuti, una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum primum legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; 3 «qua pulsa impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra consistere non auderent.» 4 Adiuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant, quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venisset, impedirent, teneris arboribus incisis atque [inflexis crebrisque] in latitudinem ramis enatis, rubis sentibusque interiectis, effecerant ut instar muri hae saepes munimenta iis praeberent, quo non modo non intrari, sed ne perspici quidem posset. 5 His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum [sibi] consilium Nervii existimaverunt.

2. ex his : ex iis (in mss.)
2. cum prima : cum primum (β en in sommige edd.)
4. incisis ... ramis enatis (in edd.) : incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis, (β en in edd.) incisis atque in latitudinem ramis enatis (α en in edd.)
4. munimenta iis : munimentis (in vele mss.), munimenta, munimentum (in mss. en in edd.)
5. sibi : niet in α

 
XVIII 1 Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. 2 Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur, adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. 3 Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.

1. Sabim (in alle mss. en in edd.) : Sabin (in edd.)
2. acclivitate : declivitate (β)
2. infimus : ab infimo (in vele edd.)

 
XIX 1 Caesar, equitatu praemisso, subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. 2 Nam, quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; 3 post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones, quae proxime conscriptae erant, totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. 4 Equites nostri, cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi, cum hostium equitatu proelium commiserunt. 5 Cum se illi identidem in silvas ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem {porrecta ac} loca aperta pertinebant, cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. 6 Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab his qui in silva abditi latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ita ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. 7 His facile pulsis ac perturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore ad silvas et in flumine et in manibus nostris hostes viderentur. 8 Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant, contenderunt.

2. quod : quoad (β)
2. hostibus (in edd.): hostis (in alle mss. en in edd.)
5. ex silva : of ex laeva (β)
5. porrecta ac (in alle mss.) : porrecta of prospectus in de edd.
5. legiones sex (α) : legiones (β)
6. ab his : ab iis (φ en in edd.)
6. in silva : in silvis (α en in edd.)
6. ita ut (β en in edd.) : ita vóór constituerant in α – ita vóór confirmaverant in edd.
6. atque ipsi sese confirmaverant : na convenerat in edd., soms weggelaten
7. perturbatis : proturbatis (α en in edd.)
7. ad silvas : et ad silvas (α en in edd.)
7. et in manibus : et iam in manibus (α en in edd.)

 
XX 1 Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. 2 Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. 3 His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod, superioribus proeliis exercitati, quid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi {magis} praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere, nisi munitis castris, vetuerat. 4 Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, sed per se quae videbantur administrabant.

1. quod erat ... oporteret : weggelaten in sommige edd.
1. signum tuba dandum : weggelaten in sommige edd.
1. signum dandum : signum tuba dandum in sommige edd.
2. temporis : temporum (β)
2. incursus : successus (α en in edd.)
3. sibi magis (β) : sibi (α en de edd.)
4. exspectabant : spectabant (β)

 
XXI 1 Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam in partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit. 2 Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo, hostiumque impetum fortiter sustinerent, 3 quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum dedit. 4 Atque in alteram partem item cohortandi causa profectus, pugnantibus occurrit. 5 Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda, tempus defuerit. 6 Quam quisque ab opere in partem casu devenit, quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendo suos pugnandi tempus dimitteret.

1. quam in partem : quam partem (in edd.)
1. decucurrit : decurrit (β)
3. adigi (in de edd.) : adici (α), abici (β)
5. induendas : inducendas (in vele mss.)
5. detrahenda : detru(d)enda (α en in edd.)
5. in quaerendo suos : inquirendo suos (β), in quaerendis suis (α)

 
XXII 1 Instructo exercitu magis ut loci natura {delectusque collis} et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent, saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus interiectis, prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari, neque quid in quaque parte opus esset provideri, neque ab uno omnia imperia administrari poterant. 2 Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.

1. delectusque (in alle mss.) : deiectusque (in de edd.) – volgens Meusel een nota in de marge die in de tekst is opgenomen
1. diversae legiones (in de edd.) : diversis legionibus (in alle mss.)

 
XXIII 1 Legionis nonae et decimae milites, ut in sinistra parte acie constiterant, pilis emissis, cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt, et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. 2 Ipsi transire flumen non dubitaverunt et, in locum iniquum progressi, rursus [regressos et] resistentes hostes, redintegrato proelio, in fugam coniecerunt. 3 Item alia in parte diversae duae legiones, undecima et octava, profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco superiore, in ipsis fluminis ripis proeliabantur. 4 At, totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima et non magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes Nervii, confertissimo agmine, duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; 5 quorum pars ab aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.

1. acie : aciei (ρ en in edd.)
1. vulneribusque : vulneribus (β)
2. regressos et resistentes (β) : resistentes (α en in de edd.)
2. co(n)iecerunt : dederunt (β en in edd.)
3. congressi (in alle mss.) : congressae (in edd.)
4. fere castris ... nudatis : fere ... nudatis castris (α en in edd.)

 
XXIV 1 Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; 2 et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. 3 Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. 4 Quibus omnibus rebus permoti, equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causa, a civitate missi, ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium castra nostra compleri, legiones premi et paene circumventas teneri, calones, equites, funditores, Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus, domum contenderunt: 5 Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.

1. cum iis : cum his (β)
2. transire : transisse (α en in edd.)
4. Treveri : Treviri (oudste mss. van β)
4. castra nostra compleri : castra compleri, nostras (α) – castra compleri (in edd.)
4. diversos (in alle mss.) : dispersos (in edd.)
4. desperatis nostris rebus : desperatis nostris (β)

 
XXV 1 Caesar, ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri, signisque in unum locum conlatis, duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis, signifero interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis (in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset), reliquos esse tardiores et nonnullos ab novissimis, [desertores,] proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset. 2 Scuto ab novissimis uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit, centurionibusque nominatim appellatis, reliquos cohortatus, milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. 3 Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

1. signifero : signiferoque (α en in edd.)
1. desertores (in edd.) : desertos (in alle mss.) of deserto loco (in edd.)
1. vidit1 of vidit2 weggelaten in sommige edd.
2. uni militi (in alle mss.) : militi (in enkele edd.)
3. in extremis suis rebus : extremis suis rebus (α en in edd.)
3. cuperet : of cuperent (β)

 
XXVI 1 Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. 2 Quo facto, cum aliis alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt. 3 Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato, in summo colle ab hostibus conspiciebantur, 4 et T.Labienus, castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus, decimam legionem subsidio nostris misit. 5 Qui cum ex equitum et calonum fuga, quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator versaretur, cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.

2. aliis alii subsidium ferrent : alius alii subsidium ferret (α en in edd.)
2. aversi : adversi (β)
4. T.Labienus : Labienus (ρ en in edd.)

 
XXVII 1 Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi, proelium redintegrarent, calones, perterritos hostes conspicati, etiam inermes armatis occurrerent, 2 equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. 3 At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent; 4 his deiectis et coacervatis cadaveribus, qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent: 5 ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum. Quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

1. , calones ... occurrerent, : ; tum calones ... occurrerunt; (α)
2. , equites ... pugnae ... praeferrent : ; equites ... pugna(ba)nt quo ... praeferrent (α) of , equites ... pugnando / pugnandi studio / pugnantes ... praeferrent (in edd.)
5. weggelaten in sommige edd.
5. animi magintudo redegerat : animi magnitudine redegerant (op basis van β)

 
XXVIII 1 Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, [hac pugna nuntiata,] cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, 2 omnium qui supererant consensu, legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt. 3 Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit, suisque finibus atque oppidis uti iussit, et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.

1. coniectos (in de edd.) : collectos (in alle mss.)

 
XXIX 1 Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata, ex itinere domum reverterunt. 2 Cunctis oppidis castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum, egregie natura munitum, contulerunt. 3 Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum ducentorum relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant. Tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocarunt. 4 Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant, citra flumen Rhenum depositis, custodiam [ex suis] ac praesidium sex milia hominum una reliquerunt. 5 Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium, pace facta, hunc sibi domicilio locum delegerunt.

1. diximus : scripsimus (α en in edd.)
3. despectusque (in alle mss.) : deiectusque (in edd.)
3. munierant : munierunt (β)
3. conlocarunt : conlocabant (α en in edd.), conloca(ve)rant (π)
4. prognati : procreati (ρ)
4. in provinciam ... : per provinciam ... (β)

 
XXX 1 Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant, parvulisque proeliis cum nostris contendebant; 2 postea, vallo pedum XII, in circuitu quindecim milium, crebrisque castellis circummuniti, oppido sese continebant. 3 Ubi, vineis actis, aggere exstructo, turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: 4 «quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae» (nam plerumque omnibus Gallis, prae magnitudine corporum suorum, brevitas nostra contemptui est) «tanti oneris turrim in muro sese conlocare confiderent?»

2. vallo pedum XII, in circuitu XV milia : vallo pedum in circuitu XV milia (α)
3. institueretur : instrueretur (α)
4. omnibus Gallis : hominibus Gallis (in edd.)
4. sese conlocare (in alle mss.) : sese posse conlocare, (se) posse conlocare (in edd.), tanti oneris turrim moturos esse confiderent (o.a. Geerebaert)

 
XXXI 1 Ubi vero moveri et adpropinquare muro viderunt, nova atque inusitata specie commoti, legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui, ad hunc modum locuti: 2 «non se existimare Romanos sine ope deorum bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere [et ex propinquitate pugnare] possent;» 3 se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. 4 «Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. 5 Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defendere, traditis armis, non possent. 6 Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati, quam ab illis per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent.»

1. muro : moenibus (α en in edd.)
2. se existimare : existimare (α en in edd.)
2. deorum : divina (α en in edd.)
2. et ex propinquitate pugnare : niet in α
4. Atuatucos : Aduatucos (α en in edd.)
6. ab illis : ab aliis (π) – ab his (in mss. en in edd.)

 
XXXII 1 Ad haec Caesar respondit: «se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si priusquam murum aries attigisset, se dedidissent; 2 sed deditionis nullam esse condicionem, nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum, finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.» 3 Re nuntiata ad suos, illi se quae imperarentur facere dixerunt. 4 Armorum magna multitudine de muro in fossam quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea compertum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis, eo die pace sunt usi.

1. Ad haec : Quibus ad haec (β)
2. in Nerviis : in Nervios (β)
3. Re nuntiata (in alle mss. en in edd.) : Re renuntiata (in edd.)
3. ad suos, illi se quae : ad suos, quae (α en in edd.)
4. adaequarent : aequarent (β)
4. compertum : perspectum (α en in edd.)

 
XXXIII 1 Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. 2 Illi, ante inito, ut intellectum est, consilio, quod, deditione facta, nostros praesidia non inducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. 3 Celeriter, ut ante Caesar imperarat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est, 4 pugnatumque ab hostibus ita acriter est, ut a viris fortibus, in extrema spe salutis, iniquo loco, contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. 5 Occisis ad hominum milibus IIII, reliqui in oppidum reiecti sunt. 6 Postridie eius diei, refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab iis qui emerant, capitum numerus ad eum relatus est: milium LIII.

2. non inducturos : deducturos (α en in edd.)
2. indiligentius : indulgentius (β)
2. cum iis (in de edd.) : cum his (in alle mss.)
2. intextis (in alle mss.) : contextis in sommige edd.
3. repente : repentino (α)
4. omnis spes : omnis spes salutis (α en in edd.)
6. intromissis : immissis (β)
6. ab iis (in de edd.) : ab his (in alle mss.)

 
XXXIV Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Unellos, Osismos, Coriosolitas, Lexovios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani redactas esse.

Unellos (in de mss.) : Venellos (in edd.)
Coriosolitas : Cu/oriosolitas, —es, —os (in mss. en in edd.)
Lexovios (Rambaud) : Sesuvios (in alle mss. en in edd.) of Esuvios (in edd.)
dicionem : deditionem (in de meeste mss.)

 
XXXV 1 His rebus gestis, omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent, legati ad Caesarem mitterentur, qui: «se obsides daturas, imperata facturas», pollicerentur. 2 Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, initio proximae aestatis ad se reverti iussit. 3 Ipse in Carnutes, Andes, Turonos, quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus est. 4 Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

1. iis (in edd.) : his (in alle mss.)
1. legati (in alle mss. en in edd.) : legationes (in edd.)
1. qui (in mss. en in edd.) : quae (in mss. en in edd.)
2. initio proximae aestatis : of inita proxima aestate (α en in edd.)
3. Turonos (in edd.) : Turones (in alle mss.)
3. hiberna : hibernacula (α) – hiberna VIII Rambaud
4. dierum : dies (in alle mss. en in sommige edd.)

Invloedrijke uitgaven uit de twintigste eeuw (Duitsland, Frankrijk, ItaliŽ, Engelstalige gebieden)

Wolfgang Hering, Bibliotheca Teubneriana, 19871
Otto Seel, Bibliotheca Teubneriana, 19773
Michel Rambaud, Collection Erasme, 1965-1974 (boek II-III, IV, V)
Alfred Klotz, Bibliotheca Teubneriana, 19524
Harald Fuchs, Editiones Helveticae, 1944
Domenico Bassi, Corpus Paravianum, 19211
Léopold Albert Constans, Collection Budé, 19261 ... 200314
Friedrich Kraner - Wilhelm Dittenberger - Heinrich Meusel, Berlin, Weidmann, 1913-192017
Loeb Classical Library, 1917
Thomas Rice Holmes, Oxford, 1914
Renatus Du Pontet, Oxford Classical Texts, 1900

http://users.telenet.be/leopold.winckelmans/dbgII.htm — L.A.: 20 april 2013

WebCounter