Home | Tibullus || Classical Page
| 1-2 Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas... O! Utinam memores, ipse cohorsque, mei ! |
93-94 Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis. |
| 3-14 Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris... Abistineat avidas, Mors, modo, nigra, manus... Abstineas, Mors atra, precor ! Non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulchra comis, Delia non usquam, quae, me cum mitteret urbe dicitur ante omnes consuluisse deos. Illa sacras pueri sortes ter sustulit, illi rettulit e triviis omnia certa puer. Cuncta dabant: reditus. Tamen est deterrita numquam quin fleret nostras respiceretque vias. |
81-92 Illic sit quicumque meos violavit amores optavit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris adsideat custos sedula semper anus. Haec tibi fabellas referat positaque lucerna deducat plena stamina longa colu. At circa gravibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus. Nunc veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, sed videar caelo missus adesse tibi. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, obvia nudato, Delia, curre pede. |
| 15-22 Ipse ego, solator, cum iam mandata dedissem, quaerebam tardas, anxius, usque moras: aut ego sum causatus aves, aut omina dira, Saturnive sacram me tenuisse diem. O, quotiens, ingressus iter, mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem: audeat invito ne quis discedere Amori, aut sciat egressum se prohibente deo. |
73-80 Illic Iunonem temptare Ixionis ausi versantur celeri noxia membra rota. Porrectusque novem Tityos per iugera terrae adsiduas atro viscere pascit aves. Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem iam iam poturi deserit unda sitim. Et Danai proles, Veneris quod numina laesit, in cava Lethaeas dolia portat aquas. |
| 23-26 Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu ? Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari te, memini, et puro secubuisse toro ? | 69-72 Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues saevit et huc illuc impia turba fugit. Tum niger in porta serpentum Cerberus ore stridet et aeratas excubat ante fores. |
| 27-34 Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis), ut mea votivas persolvens Delia voces ante sacras lino tecta fores sedeat, bisque die, resoluta comas, tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates reddereque antiquo menstrua tura Lari. |
61-68 Fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis. Ac iuvenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet Amor. Illic est, cuicumque rapax Mors venit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circum flumina nigra sonant. |
| 35-46 Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias ! Nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum ventis praebueratque sinum. Nec vagus ignotis repetens compendia terris presserat externa navita merce ratem. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus. Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis. Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. |
49-60 Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente viae. Parce, Pater: timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos impia verba deos. Quod si fatales iam nunc explevimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis : Hic iacet, immiti consumptus morte,Tibullus. Messallam terra dum sequiturque mari. Sed me, quod facilis tenero sum smper Amori, ipsa Venus Campos ducet in Elysios. Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes dulce sonant tenui gutture carmen aves. |
| Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber. | |