Sulpicia - Corpus Tibullianum III.14 (IV.8)

Tekst

Home | Classical Page || Verklaringen | Commentary || Literatuur || Vertaling | Translation

[III.13 | III.14 | III.15 | III.16 | III.17 | III.18]
  1. Invisus natalis adest. Qui rure molesto
  2.   et sine Cerintho tristis agendus erit...
     
  3. Dulcius Urbe quid est? An villa sit apta puellae
  4.   atque Arretino frigidus amnis agro?
  5. Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas:
  6.   non tempestivae saepe, propinque, viae.
     
  7. Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
  8.   arbitrio quamvis non sinis esse meo.

6. non plerique : neu A
8. quamvis A : quam vis Statius | sinis A : sinit Statius


© Leopold Winckelmans - 1999-2006.

Valid HTML 4.01!   WebCounter