Sulpicia - Corpus Tibullianum III.17 (IV.11)

Tekst

Home | Classical Page || Verklaringen | Commentary || Literatuur || Vertaling | Translation

[III.13 | III.14 | III.15 | III.16 | III.17 | III.18]
  1. Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae
  2.    quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
  3. A, ego non aliter tristes evincere morbos
  4.    optarim, quam te si quoque velle putem...
  5. At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
  6.    nostra potes lento pectore ferre mala...

5. si Gcorr Vcorr: quid A F V X


© Leopold Winckelmans - 1999-2006.

Valid HTML 4.01!   WebCounter