Sulpicia - Corpus Tibullianum III.13 (IV.7)

Tekst

Home | Classical Page || Verklaringen | Commentary || Literatuur || Vertaling | Translation

[ III.13 | III.14 | III.15 | III.16 | III.17 | III.18]
  1. Tandem venit amor. Qualem texisse pudori
  2.    quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
     
  3. Exorata meis illum Cytherea Camenis
  4.    attulit in nostrum deposuitque sinum.
  5. Exsolvit promissa Venus mea gaudia. Narret,
  6.    dicetur si quis non habuisse sua.
     
  7. Non ego signatis quicquam mandare tabellis
  8.    me, legat id nemo quam meus ante velim.
  9. Sed peccasse iuvat, vultus componere famae
  10.    taedet, cum digno digna fuisse ferar.

1. pudori: pudore A alio loco
6. sua: suam A
8. me A: ne g | id A: ut Cujas | nemo: venio A | quam: qm A


© Leopold Winckelmans - 1999-2006.

Valid HTML 4.01!   WebCounter